Poznámka 25
Tamt., 119–130 (Moreschini 191–192): Idcirco enim, licet in eo quod sint bona sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non, quoquo modo sint res, ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum nisi a primo esse defluxerit, id est bono, idcirco ipsum esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum vero esse, quod non haberent a bono, bonum habere non possent.