Poznámka 71

Boëthius, In librum Aristotelis de interpretatione libri duo, sl. 304c–d: At vero non homo nomen non est. Omne enim nomen unam rem significat definitam, ut cum dicimus homo, substantiam significat nec quamlibet, sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et caetera nomina. Qui vero dicit non homo, hominem quidem tollit. Quid autem illa significatione velit ostendere, non definit, potest enim quod homo non est, et equus esse, et canis, et lapis, et caetera quaecunque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest, aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat, definite non dicit, sed multa atque infinita unusquisque auditor intelligit.